- CAPILLI
- CAPILLIapud Gothos et Boreales populos in magna olim veneratione. In capillis esse, idem est, ac in virginitare esse, Longob. l. 2. Tit. 14. l. 20. et l. 24. Nuptae ex antiquo more caput tegebant, virgines nudum praebebant, demissis interdum a tergo crinibus. Virg. l. 1. Aen. v. 319. et 323.Virginis os habitumque gerens et virginis arma,Spartanae, dederatque comam diffundere ventis.Quô ritu antiquissimô hodie multis in locis nubentes utuntur, Principum praesertim filiae. Feudistis nihil aliud videtur sonare, quam in domo partis permanere: ideoque ad ipsas quoque nuptas trahunt. Capillum suscipere, adoptionis symbolum. Sit P. Diac. de gestis Longob. l. 6. c. 53. Circa haec tempora, inquit, Carolus, Princeps Francorum, Pipinum fil. ad Luithprandum direxit, ut eius, iuxta morem, capillum susciperet. Qui eius Caesariem incidens eius patêr effectus est. Sic Benedictus II. cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum Iustiniani et Heraclii filiorum Imperatoris, A. C. 684. Biblioth. in eius vita. Vide quoque Aimoin. de gestu Franc. l. 4. c. 57. Leonem Marsic. in Chr. Casn. l. 1. c. 49. Hinc Capilli seu Comae detonsione usi sunt Galliae Reges, in abuegationem filii, Gregor. turonens. Hist. l. 6. c. 24. Longobardi item conspiratores tondebant, in notam infamiae. Servis autem manumissionem notabat: nam pileus libertatis calvo capiti imponendus, Gothofr. Saxones apud Gregor. Turonens. Hist. l. 5. c. 15. et P. Diac. de gestis Longob. l. 3. c. 7. devoverunt se neque barbam, neque Capillos incisuvos, nisi de hostibus Slavis ultionem sumfislent. Mos Germanis antiquus, crinem barbamque sum mittere, nec nisi hoste caesô exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum, Tacit. Germ. c. 31. Hinc veteres Anglos, instar Sacerdotum, rasos apparuisse, legitur. Vide Spelmann. Gloss. Archaeol. De Capillo Simsonis, in Sacris: Comâ Graecorum, Caesarie Achillis Homer. Addo, quod hos apud varias Gentes varius gerendi ornandique mos fuit, ut dicemus infra, ubi de Capillos ornandi ratione. Contra illos Graeci posuêre, tertiô Apaturiorum die, qui Κουρεῶτις, a tonsura dictus est. Tum enim pueri tiennes quadriennesque in φρατρίας seu classes tributim divisi, capillum μαλλὸν, seu ςκόλλυν seu etiam ςθρεωτήριον πλόκαμον dictum, alicui Deorum dedicârunt. Porro in peregrinationem longinquam aut expeditionem profecturi, Deo alicui capillos devoverunt. Hinc Bacchus, cum Pentheus minaretur comae abscissionem, responder apud Euripid. in Bacch.Ιἑρὸς ὁ πλόκαμος, τῷ δ᾿ αὐτὸν τρέφω,Sacer capillus (est) Deo autem illum alo.Similiter Theseus consecrâsle suos capillos dicitur Apollini Delio: Delphos autem pueri nobiliores ibant, ut illius loci Deo votivos offerrent crines. Vulgus Atheniensium Herculi illos facros faciebant: Aiax Telamonius Ilisso flumini, Sperchio Achilles vovêre, etc. Vocatique sunt detonsi hi crines κόμης ἀπαρχαὶ, capillorum primitiae. Apud Romanos, adolescentes Aesculapio illos obtulêre: unde Statius Earini cuiusdam meminit, qui comam in auream pyxidem conditam et pretiosissimis gemmis adornatam, Pergamum, ubi is Deus colebatur, misit. Vide eum, l. 3. Sylv. 4. v. 6.Accipe laudatos iuvenis Phoebeie crines,Quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus,Intonsoque ostende Patri.Aut Apollini ipsi, Martial. l. 1. Epigr. 32. v. 1.Hos tibi Phoebe vovet totos a vertice crinesEncolpus, etc. -----Aut Iovi, Stat. Theb. l. 6. v. 197. et Luctatius Placidius,Iuppiter hunc crinem, voti reus, ante dicâram,Si pariter nati virides lihare dedissesAd tua templa genas. -----Aut denique Apollini barbam, Baccho crinem devovebant: Stat. Theb. l. 8. v. 493.Ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho.Vestales ab arbore, Festo propterea Capillari dicta, suspendebant: quas hodiernae Moniales quodammodo imitatae, cum Religionem ingrediuntur, Sanctorum alicui capillos eunt dedicatum. Imo et aliae virgines idem factitare solitae sunt, teste Lucianô in Dea Syria. Unde Claudian. de bello Get. v. 183.Sperchiusque et Virginibus dilectus Enipeus,Barbaricas lavêre comas.Idem mos Graecis in luctu, quô tempore capillos εν χρῷ, ad cutem usque, abraserunt. Unde Lysias, de Corinthiis, qui in pugna Salaminia obiêre, Α᾿ξιον ἦν, inquit, ἐπὶ τῷ τάφῳ τῷ τῶ εν Σαλαμῖνι τελευτηςάντων κείραςθαι την` Ε῾λλἀδα, Dignum erat ad tumulos in Salamina defunctorum tonderi Graeciam. Eutipides,---- ---- Ι᾿αχεῖτο δὲ Κυκλωπεῖα,Σίδαρον ἐπὶ κρᾶτα τιθεῖςα κούριμον,----- ---- Vociferabatur autem Cyclopia,Ferrum capiti imponens tonsorium.Idem Poeta, cum periisset, eâdem ceremoniâ honoratus legitur, apud Solin. c. 15. Hinc locum in Cappadocia Comonani dictum, habet Strabo, a lugubri coma, quam Orestes ibi ac Iphigenia posuêre. ut de Tello, qui in Phaetontis, de Baccho, qui iu deperditae uxoris gratiam, idem fecêre. nihil addam. In sacris simile quiddam legitur de Hiobo, c. 1. v. 20. de Israelitis Ierem. c. 7. v. 29. etc. Sed merito hunc morem ridet Bion, apud Cicer. Tuscul. quaest. l. 3. c. 26. ubi de Agamemnone loquens ait: Perinde stultissimum Regem in luctu sibi capillum evellere, quasi calvitiô maeror levaretur. Vocabatur autem capillus hic Graecis πενθητήριος. Verum, annon laetitiae potius indicium coma posita fuit? Hinc Iosephus, e captivitate triennali liberatus, Micha filius Ionathae, reditu Davidis in regnum exhilaratus: ipsi Graeci, tempore gaudii, capillos totondisse leguntur, apud Artemidorum, qui proin ἀπὸ τȏυ καρην̑αι, a tondendo, verbum χαρην̑αι, i. e. laetari, deducit. Contra apud Romanos captivi, in squalore suo, capillos promisêre: Ovid. Ep. Heroid. 10. v. 137.Aspice demissos lugentis more capillos.Et de Graecis Lycophron in Cassandra:Κρατὸς δ᾿ ἄκουρος νῶτα καλλυνεῖ φόβη,Μνήμην παλαιῶν τημελοῦσ᾿ ὀδυρμάτων,Soloxque capitis terga soedabit coma,Memorem procurans veteris aerumnae notam, etc.Haec qui conciliare satagunt, tlicunt ex Plutarcho in Romaicis, παῤ Ε῞λληςιν, ὅταν δυςτυχία γεν´ηται, κείρονται μὲν αἱ γυναῖκες, κομῶςι δὲ οί ἄνδρες, Apud Graecos, ubi infortunium ingruit, raduntur quidem feminae, capillos vero promittunt viri: ut sic consuetudini alias usitatae contraria figant vestigia. Hinc Accius in Amphitryone:---- ---- Sed quaenam haec estMulier funesiâ veste, tonsu lugubri?Virg. l. 9. Aen. v. 477.Evolat infelix, et femineô ululatuScissa comas. ----- -----Sed cur in palliata fabula, apud Terentium, Heautont. Act. 2. sc. 3. v. 49. mulieri, in veste lugubri, telam texenti,Capillus passus, prolius, circum caputReiectus negligenter?Alii tonsuram distinguunt, quae in laetitia non totum demebat capillum, sed adornatum eum in orbem incidebat, quod genus Κῆον dixêre: in luctu vero capillus ad vivum radi solitus est, quod Σκαφίαν (quam tamen vocem aliter Salmasius capit, ut hîc infra videbimus) vocaverunt. Tempora quoque discernenda forte, quorum unô id in usu esle saepe incipit, quod prius insolens erat. Plura vide apud Franciscum Roslaeum, Anthol. Atticae l. 5. c. 12. et 25. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. paralipom. Ioh. Meursium, Comm. in Lycophronem, etc. ut et hîc passim, in vocibus Caesaries, Coma, Crinis, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.